Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

He exhorts them to a correspondence with God's grace and not to associate with unbelievers.

[1] Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. [2] Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. [3] Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum : [4] sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, [5] in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,

[6] in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, [7] in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, [8] per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti : [9] quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati : [10] quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

[11] Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. [12] Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris : [13] eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. [14] Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? [15] quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?

[16] qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. [17] Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis : [18] et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 6   next >