|
He blames the Galatians for suffering themselves to be imposed upon by new teachers. The apostle's calling.
[1] Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
[2] et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae.
[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
[4] qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
[5] cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
[6] Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
[7] quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
[8] Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
[9] Sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
[10] Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
[11] Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
[12] neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
[13] Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
[14] et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
[15] Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,
[16] ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
[17] neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
[18] deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
[19] alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
[20] Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
[21] Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.
[22] Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo:
[23] tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
[24] et in me clarificabant Deum.
|