Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

He is willing to leave his earthly mansion to be with the Lord. His charity to the Corinthians.

[1] Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. [2] Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes : [3] si tamen vestiti, non nudi inveniamur. [4] Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. [5] Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

[6] Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino [7] ( per fidem enim ambulamus, et non per speciem) : [8] audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. [9] Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi. [10] Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

[11] Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. [12] Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. [13] Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. [14] Caritas enim Christi urget nos : aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : [15] et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

[16] Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. [17] Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. [18] Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis, [19] quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. [20] Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

[21] Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 5   next >