Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

The sincerity of his preaching. His comfort in his afflictions.

[1] Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, [2] sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. [3] Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum : [4] in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. [5] Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :

[6] quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. [7] Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. [8] In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur : [9] persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus : [10] semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

[11] Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. [12] Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. [13] Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur : [14] scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. [15] Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.

[16] Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. [17] Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, [18] non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt : quae autem non videntur, aeterna sunt.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 4   next >