DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

He exhorts them to contribute bountifully to relieve the poor of Jerusalem.

[1] Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae: [2] quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: [3] quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, [4] cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. [5] Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

[6] ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. [7] Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. [8] Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans. [9] Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. [10] Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore:

[11] nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. [12] Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. [13] Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. [14] In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: [15] Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.

[16] Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, [17] quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. [18] Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: [19] non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: [20] devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis.

[21] Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. [22] Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, [23] sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. [24] Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

< previous | Chapter 8 | next >