Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Micheas (Micah)   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07                          

God expostulates with the Jews for their ingratitude and sins: for which they shall be punished.

[1] Audite quae Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. [2] Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. [3] Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. [4] Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. [5] Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.

[6] Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? [7] numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae? [8] Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. [9] Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum : audite, tribus, et quis approbabit illud? [10] Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena.

[11] Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? [12] In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. [13] Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. [14] Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui : et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo. [15] Tu seminabis, et non metes : tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum.

[16] Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum : ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.

< previous   Prophecy Of Micheas (Micah)   next >
< previous   Chapter 6   next >