Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Micheas (Micah)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07                          

For the sins of the rich oppressing the poor, of false prophets flattering for lucre, and of judges perverting justice, Jerusalem and the temple shall be destroyed.

[1] Et dixi : Audite, princeps Jacob, et duces domus Israel : numquid non vestrum est scire judicium, [2] qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum; [3] qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae? [4] Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. [5] Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum : qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium.

[6] Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. [7] Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei. [8] Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. [9] Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis : [10] qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.

[11] Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant : et super Dominum requiescebant, dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. [12] Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

< previous   Prophecy Of Micheas (Micah)   next >
< previous   Chapter 3   next >