Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Micheas (Micah) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07

Samaria for her sins shall be destroyed by the Assyrians; they shall also invade Juda and Jerusalem.

[1] Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. [2] Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. [3] Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae. [4] Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps. [5] In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quae excelsa Judae? nonne Jerusalem?

[6] Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. [7] Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. [8] Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum: [9] quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. [10] In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.

[11] Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. [12] Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. [13] Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. [14] Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israel. [15] Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israel.

[16] Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

< previous | Chapter 1 | next >