Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04                                

Jonas being sent to preach in Ninive, fleeth away by sea: a tempest riseth: of which he being found, by lot, to be the cause, is cast into the sea, which thereupon is calmed.

[1] Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens : [2] Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. [3] Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. [4] Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. [5] Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.

[6] Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. [7] Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. [8] Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? [9] Et dixit ad eos : Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. [10] Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

[11] Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. [12] Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos. [13] Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. [14] Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. [15] Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.

[16] Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 1   next >