Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Nahum   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03                                  

The majesty of God, his goodness to his people, and severity to his enemies.

[1] Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei. [2] Deus aemulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. [3] Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. [4] Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. [5] Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo.

[6] Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. [7] Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. [8] Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae. [9] Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio, [10] quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.

[11] Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. [12] Haec dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra. [13] Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. [14] Et praecipiet super te Dominus; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. [15] Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.

< previous   Prophecy Of Nahum   next >
< previous   Chapter 1   next >