Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Micheas (Micah)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07                          

The glory of the church of Christ, by the conversion of the Gentiles. The Jews shall be carried captives to Babylon, and be delivered again.

[1] Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles : et fluent ad eum populi, [2] et properabunt gentes multae, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. [3] Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones : non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. [4] Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. [5] Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in aeternum et ultra.

[6] In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram : [7] et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam : et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum. [8] Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem. [9] Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? [10] Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem : ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

[11] Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt : Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. [12] Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi foenum areae. [13] Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae.

< previous   Prophecy Of Micheas (Micah)   next >
< previous   Chapter 4   next >