Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09                      

The prophet sees, in three visions, evils coming upon Israel: he is accused of treason by the false priest of Bethel.

[1] Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. [2] Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? [3] Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus. [4] Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. [5] Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?

[6] Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus. [7] Haec ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii. [8] Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos? Et dixi : Trullam caementarii. Et dixit Dominus : Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adjiciam ultra superinducere eum. [9] Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. [10] Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israel, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

[11] Haec enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua. [12] Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere : fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi. [13] Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. [14] Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetae : sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. [15] Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade, propheta ad populum meum Israel.

[16] Et nunc audi verbum Domini : Tu dicis : Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. [17] Propter hoc haec dicit Dominus : Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur : et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.

< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 7   next >