Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09                      

The desolation of Israel for their pride and luxury.

[1] Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! [2] Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est. [3] Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; [4] qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; [5] qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

[6] bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. [7] Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. [8] Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. [9] Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur. [10] Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te?

[11] Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini. [12] Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. [13] Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium. [14] Qui laetamini in nihilo; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? [15] Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 6   next >