Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09                      

The Israelites are reproved for their oppressing the poor, for their idolatry, and their incorrigibleness.

[1] Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae, quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quae dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus. [2] Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. [3] Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. [4] Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. [5] Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus.

[6] Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. [7] Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. [8] Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae; et non redistis ad me, dicit Dominus. [9] Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus. [10] Misi in vos mortem in via Aegypti; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

[11] Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus. [12] Quapropter haec faciam tibi, Israel : postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. [13] Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 4   next >