Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09                      

The evils that shall fall upon Israel for their sins.

[1] Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem quam eduxi de terra Aegypti, dicens : [2] Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. [3] Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? [4] numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? [5] numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?

[6] si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? [7] Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. [8] Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? [9] Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite : Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus. [10] Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis.

[11] Propterea haec dicit Dominus Deus : Tribulabitur et circuietur terra : et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. [12] Haec dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. [13] Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum; [14] quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram. [15] Et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus.

< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 3   next >