Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09                      

A lamentation for Israel: an exhortation to return to God.

[1] Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. [2] Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. [3] Quia haec dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. [4] Quia haec dicit Dominus domui Israel : Quaerite me, et vivetis. [5] Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

[6] Quaerite Dominum, et vivite ( ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel : [7] qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) : [8] facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen est ejus : [9] qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. [10] Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

[11] Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. [12] Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. [13] Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. [14] Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. [15] Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

[16] Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus; et in cunctis quae foris sunt, dicetur : Vae, vae! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. [17] Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. [18] Vae desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux. [19] Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. [20] Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?

[21] Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum. [22] Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam. [23] Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyrae tuae non audiam. [24] Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. [25] Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?

[26] et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis. [27] Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 5   next >