Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09                      

Under the figure of a hook, which bringeth down the fruit, the approaching desolation of Israel is foreshewed for their avarice and injustices.

[1] Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum. [2] Et dixit : Quid tu vides, Amos? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : Venit finis super populum meum Israel; non adjiciam ultra ut pertranseam eum. [3] Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus : multi morientur; in omni loco projicietur silentium. [4] Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, [5] dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

[6] ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus? [7] Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. [8] Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Aegypti? [9] Et erit in die illa, dicit Dominus Deus : occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis : [10] et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium : et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

[11] Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini. [12] Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem : circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient. [13] In die illa deficient virgines pulchrae et adolescentes in siti, [14] qui jurant in delicto Samariae, et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.

< previous   Prophecy Of Amos   next >
< previous   Chapter 8   next >