Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Abdias (Obadiah)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01                                      

The destruction of Edom for their pride: and the wrongs they did to Jacob: the salvation and victory of Israel.

[1] Visio Abdiae. Haec dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit : surgite, et consurgamus adversus eum in praelium. [2] Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde. [3] Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram? [4] Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. [5] Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?

[6] Quomodo scrutati sunt Esau; investigaverunt abscondita ejus? [7] Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri foederis tui illuserunt tibi : invaluerunt adversum te viri pacis tuae, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te; non est prudentia in eo. [8] Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau? [9] Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. [10] Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum.

[11] In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. [12] Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum : et non magnificabis os tuum in die angustiae. [13] Neque ingriederis portam populi mei in die ruinae eorum; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius, [14] neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. [15] Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi; retributionem tuam convertet in caput tuum.

[16] Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter : et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. [17] Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. [18] Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. [19] Et haereditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Benjamin possidebit Galaad. [20] Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel, omnia loca Chananaeorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri.

[21] Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.

< previous   Prophecy Of Abdias (Obadiah)   next >
< previous   Chapter 1   next >