Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The canticle of Judith: her virtuous life and death.

[1] Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens : [2] Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum : exaltate, et invocate nomen ejus. [3] Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. [4] Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. [5] Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae : cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.

[6] Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem. [7] Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum. [8] Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi : sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum. [9] Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exultatione filiorum Israel. [10] Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum.

[11] Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus : amputavit pugione cervicem ejus. [12] Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. [13] Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. [14] Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos : perierunt in praelio a facie Domini Dei mei. [15] Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro.

[16] Adonai Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest. [17] Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt : et non est qui resistat voci tuae. [18] Montes a fundamentis movebuntur cum aquis : petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. [19] Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. [20] Vae genti insurgenti super genus meum : Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos.

[21] Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. [22] Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum : et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. [23] Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. [24] Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum : et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith. [25] Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam : et Judith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel.

[26] Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses, vir ejus. [27] Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria. [28] Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. [29] Luxitque illam omnis populus diebus septem. [30] In omni autem spatio vitae ejus non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis.

[31] Dies autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem.

< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 16   next >