Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Holofernes besiegeth Bethulia. The distress of the besieged.

[1] Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam. [2] Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, praeter praeparationes virorum illorum, quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae juventutis. [3] Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon. [4] Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum. [5] Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.

[6] Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret : et incidi praecepit aquaeductum illorum. [7] Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. [8] Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes : Filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in praecipitio constituti. [9] Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. [10] Et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.

[11] Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie. [12] Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce [13] dixerunt : Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. [14] Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna. [15] Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.

[16] Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros. [17] Contestamur hodie caelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. [18] Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes : [19] Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus. [20] Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,

[21] ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum? [22] Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent, [23] exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit : Aequo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. [24] Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. [25] Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus haec verba, quae locuti estis.

< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 7   next >