Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Achior gives Holofernes an account of the people of Israel.

[1] Nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent, [2] et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, [3] et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet : aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum : quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum : vel quis rex militiae illorum : [4] et quare prae omnibus, qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace? [5] Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait : Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.

[6] Populus iste ex progenie Chaldaeorum est. [7] Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldaeorum. [8] Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, [9] unum Deum caeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Aegyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. [10] Cumque gravaret eos rex Aegypti, atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis variis.

[11] Cumque ejecissent eos Aegyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, [12] fugientibus his, Deus caeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. [13] In quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret. [14] Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. [15] Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt.

[16] Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. [17] Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. [18] Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium. [19] Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtutem resistendi. [20] Denique Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt :

[21] et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona : Deus enim illorum odit iniquitatem. [22] Nam et ante hos annos cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. [23] Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. [24] Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum : ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. [25] Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos : et erimus in opprobrium universae terrae.

[26] Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum : [27] Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae? [28] Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana : et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur : [29] ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.

< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 5   next >