Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The Assyrians flee: the Hebrews pursue after them, and are enriched by their spoils.

[1] Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt, [2] ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. [3] Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. [4] Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites : filii autem Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent. [5] Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel.

[6] Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. [7] Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. [8] Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum. [9] Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. [10] Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem; tu laetitia Israel; tu honorificentia populi nostri :

[11] quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. [12] Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. [13] Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. [14] Porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo. [15] Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis, et citharis.

< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 15   next >