Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Many submit themselves to Holofernes. He destroyeth their cities, and their gods, that Nabuchodonosor only might be called God.

[1] Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem, dixerunt : [2] Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. [3] Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae, atque familiae, in conspectu tuo sunt : [4] sint omnia nostra sub lege tua. [5] Nos, et filii nostri, servi tui sumus.

[6] Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. [7] Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. [8] De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. [9] Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, [10] excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis.

[11] Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt : [12] nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. [13] Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari. [14] Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, [15] accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.

< previous   Book Of Judith   next >
< previous   Chapter 3   next >