What wisdom did for Adam, Noe, Abraham, Lot, Jacob, Joseph, and the people of Israel.
[1] Haec illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
[2] et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
[3] Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
[4] Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
[5] Haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
[6] Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim,
[7] quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
[8] Sapientiam enim praetereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent.
[9] Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
[10] Haec profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
[11] In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
[12] Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
[13] Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam,
[14] et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
[15] Haec populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quae illum deprimebant.
[16] Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
[17] Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem;
[18] transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
[19] Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum;
[20] et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :
[21] quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
|