Further praises of wisdom: and her fruits.
[1] Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
[2] Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.
[3] Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam.
[4] Doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius.
[5] Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quae operatur omnia?
[6] Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex?
[7] Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
[8] Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.
[9] Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei.
[10] Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis;
[11] et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :
[12] tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
[13] Praeterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam.
[14] Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae.
[15] Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
[16] Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.
[17] Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,
[18] et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
[19] Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
[20] Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
[21] Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis :
|