An address to princes to seek after wisdom: she is easily found by those that seek her.
[1] Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
[2] Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae.
[3] Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
[4] Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur;
[5] quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
[6] Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet.
[7] Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.
[8] Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
[9] Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
[10] Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
[11] Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
[12] Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
[13] Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam.
[14] Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
[15] Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
[16] Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
[17] Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
[18] Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.
[19] Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
[20] incorruptio autem facit esse proximum Deo.
[21] Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.
[22] Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
[23] diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis.
[24] Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo : et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem.
[25] Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiae.
[26] Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
[27] Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
|