The happiness of the just: and the unhappiness of the wicked.
[1] Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
[2] Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
[3] et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace;
[4] et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
[5] In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
[6] Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
[7] Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
[8] Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
[9] Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
[10] Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
[11] Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
[12] Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum.
[13] Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
[14] et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
[15] Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae.
[16] Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
[17] Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
[18] Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
[19] Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
|