Solomon's prayer for wisdom.
[1] Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo,
[2] et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae quae a te facta est,
[3] ut disponat orbem terrarum in aequitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet :
[4] da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis,
[5] quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
[6] Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
[7] Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum.
[8] Et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio;
[9] et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis.
[10] Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :
[11] scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
[12] Et erunt accepta opera mea; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
[13] Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
[14] Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae;
[15] corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
[16] Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit?
[17] Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
[18] et sic correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines?
[19] Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.
|