Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Philippians   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04                                

He recommends them to unity and humility, and to work out their salvation with fear and trembling.

[1] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : [2] implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, [3] nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, [4] non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. [5] Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :

[6] qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : [7] sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. [8] Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. [9] Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : [10] ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,

[11] et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. [12] Itaque carissimi mei ( sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. [13] Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. [14] Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus : [15] ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

[16] verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. [17] Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. [18] Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. [19] Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. [20] Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

[21] Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. [22] Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. [23] Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. [24] Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. [25] Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos :

[26] quoniam quidem omnes vos desiderabat : et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. [27] Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. [28] Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. [29] Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; [30] quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Philippians   next >
< previous   Chapter 2   next >