Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Philippians   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04                                

He exhorts them to perseverance in all good and acknowledges their charitable contributions to him.

[1] Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi. [2] Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. [3] Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. [4] Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. [5] Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.

[6] Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. [7] Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. [8] De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate. [9] Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite : et Deus pacis erit vobiscum. [10] Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.

[11] Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. [12] Scio et humiliari, scio et abundare ( ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. [13] Omnia possum in eo qui me confortat. [14] Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. [15] Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :

[16] quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. [17] Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. [18] Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. [19] Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. [20] Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

[21] Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. [22] Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. [23] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Philippians   next >
< previous   Chapter 4   next >