Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Philippians   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04                                

He warneth them against false teachers. He counts all other things loss, that he may gain Christ.

[1] De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. [2] Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. [3] Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, [4] quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, [5] circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,

[6] secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. [7] Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. [8] Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, [9] et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu : quae ex Deo est justitia in fide, [10] ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :

[11] si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis : [12] non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. [13] Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum, [14] ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. [15] Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

[16] Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. [17] Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. [18] Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis ( nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : [19] quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. [20] Nostra autem conversatio in caelis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,

[21] qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Philippians   next >
< previous   Chapter 3   next >