Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Colossians | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04

He gives thanks for the grace bestowed upon the Colossians and prays for them. Christ is the head of the church and the peacemaker through his blood. Paul is his minister.

[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: [2] eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: [4] audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes [5] propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:

[6] quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, [7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, [8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. [9] Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: [10] ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:

[11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, [12] gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: [13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, [14] in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: [15] qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:

[16] quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: [17] et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. [18] Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: [19] quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: [20] et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.

[21] Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: [22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: [23] si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister. [24] Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: [25] cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:

[26] mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, [27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, [28] quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: [29] in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.

< previous | Chapter 1 | next >