Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Philippians | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04

The apostle's affection for the Philippians.

[1] Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. [2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [3] Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, [4] semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, [5] super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

[6] Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: [7] sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. [8] Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. [9] Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: [10] ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

[11] repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. [12] Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: [13] ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus, [14] et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. [15] Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant:

[16] quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. [17] Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. [18] Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. [19] Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, [20] secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

[21] Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. [22] Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. [23] Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: [24] permanere autem in carne, necessarium propter vos. [25] Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:

[26] ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. [27] Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: [28] et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: [29] quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: [30] idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

< previous | Chapter 1 | next >