Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Demetrius is made king, and sends Bacchides and Alcimus the priest into Judea, and after them Nicanor, who is slain by Judas with all his army.

[1] Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. [2] Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. [3] Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum. [4] Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui. [5] Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.

[6] Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. [7] Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. [8] Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum, [9] ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. [10] Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.

[11] Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. [12] Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae justa sunt : [13] et primi, Assidaei qui erant in filiis Israel : et exquirebant ab eis pacem. [14] Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos : [15] et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.

[16] Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est : [17] Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. [18] Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. [19] Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. [20] Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :

[21] et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui : [22] et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israel. [23] Et vidit Judas omnia mala quae fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israel, multo plus quam gentes : [24] et exiit in omnes fines Judaeae in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. [25] Vidit autem Alcimus quod praevaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.

[26] Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israel : et mandavit ei evertere populum. [27] Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, [28] dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. [29] Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam. [30] Et innotuit sermo Judae quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.

[31] Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judae in pugnam juxta Capharsalama. [32] Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. [33] Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quae offerebantur pro rege. [34] Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe, [35] et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.

[36] Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt : [37] Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo : [38] fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. [39] Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriae. [40] Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :

[41] Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia : [42] sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius. [43] Et commiserunt exercitus praelium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in praelio. [44] Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt : [45] et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :

[46] et exierunt de omnibus castellis Judaeae in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. [47] Et acceperunt spolia eorum in praedam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. [48] Et laetatus est populus valde, et egerunt diem illam in laetitia magna. [49] Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. [50] Et siluit terra Juda dies paucos.

< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 7   next >