Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Antiochus son of Demetrius honours Simon. The Romans write to divers nations in favour of the Jews. Antiochus quarrels with Simon, and sends troops to annoy him.

[1] Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judaeorum, et universae genti : [2] et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judaeorum salutem. [3] Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. [4] Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. [5] Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi :

[6] et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua : [7] Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quae fabricata sunt, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi. [8] Et omne debitum regis, et quae futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. [9] Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. [10] Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.

[11] Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam : [12] sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus : [13] et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum : [14] et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. [15] Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec :

[16] Lucius consul Romanorum, Ptolemaeo regi salutem. [17] Legati Judaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judaeorum. [18] Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. [19] Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. [20] Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.

[21] Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. [22] Haec eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, [23] et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. [24] Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judaeorum. [25] Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :

[26] et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa : [27] et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. [28] Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quae est in Jerusalem, civitates regni mei : [29] fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. [30] Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judaeae :

[31] sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. [32] Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis. [33] Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. [34] Nos vero tempus habentes, vindicamus haereditatem patrum nostrorum. [35] Nam de Joppe et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.

[36] Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quae vidit, et iratus est rex ira magna. [37] Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. [38] Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. [39] Et mandavit illi movere castra contra faciem Judaeae : et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. [40] Et pervenit Cendebaeus Jamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Judaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Gedorem.

[41] Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judaeae, sicut constituit ei rex.

< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 15   next >