Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The fruitless repentance and death of Antiochus. His son comes against Judas with a formidable army. He besieges Sion: but at last makes peace with the Jews.

[1] Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro, [2] templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. [3] Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate : [4] et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. [5] Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quae erant in terra Juda :

[6] et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judaeorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt : [7] et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. [8] Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. [9] Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. [10] Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae sollicitudine :

[11] et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea! [12] Nunc vero reminiscor malorum quae feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quae erant in ea, et misi auferre habitantes Judaeam sine causa. [13] Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. [14] Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum : [15] et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.

[16] Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. [17] Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator. [18] Et hi qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum : et quaerebant eis mala semper, et firmamentum gentium. [19] Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. [20] Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.

[21] Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israel, [22] et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros? [23] Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in praeceptis ejus, et obsequi edictis ejus : [24] et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et haereditates nostrae diripiebantur. [25] Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :

[26] et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt : [27] et nisi praeveneris eos velocius, majora quam haec facient, et non poteris obtinere eos. [28] Et iratus est rex, ut haec audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant : [29] sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. [30] Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad praelium.

[31] Et venerunt per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. [32] Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. [33] Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in praelium, et tubis cecinerunt : [34] et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori, ad acuendos eos in praelium : [35] et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant.

[36] Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea. [37] Sed et turres ligneae super eos firmae protegentes super singulas bestias : et super eas machinae : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiae. [38] Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus. [39] Et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. [40] Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.

[41] Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbae, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis. [42] Et appropiavit Judas et exercitus ejus in praelium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. [43] Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex : [44] et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen aeternum. [45] Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.

[46] Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. [47] Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis. [48] Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judaeam, et montem Sion. [49] Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terrae. [50] Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

[51] Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. [52] Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. [53] Escae autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judaea de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quae repositae fuerant. [54] Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum. [55] Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,

[56] reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia : [57] festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. [58] Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum : [59] et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quae despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia haec. [60] Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

[61] Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione. [62] Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. [63] Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.

< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 6   next >