Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Judas Machabeus succeeds his father, and overthrows Apollonius and Seron. A great army is sent against him out of Syria. He prepares his people for battle by fasting and prayer.

[1] Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabaeus, filius ejus, pro eo : [2] et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et praeliabantur praelium Israel cum laetitia. [3] Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo. [4] Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. [5] Et persecutus est iniquos perscrutans eos : et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis :

[6] et repulsi sunt inimici ejus prae timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt : et directa est salus in manu ejus. [7] Et exacerbabat reges multos, et laetificabat Jacob in operibus suis, et in saeculum memoria ejus in benedictione. [8] Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel. [9] Et nominatus est usque ad novissimum terrae, et congregavit pereuntes. [10] Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel.

[11] Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occidit illum : et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. [12] Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. [13] Et audivit Seron princeps exercitus Syriae, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, [14] et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. [15] Et praeparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel.

[16] Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obviam illi cum paucis. [17] Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judae : Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie? [18] Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis : [19] quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est. [20] Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos :

[21] nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris : [22] et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram : vos autem ne timueritis eos. [23] Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito : et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius : [24] et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. [25] Et cecidit timor Judae ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum :

[26] et pervenit ad regem nomen ejus, et de praeliis Judae narrabant omnes gentes. [27] Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo : et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde : [28] et aperuit aerarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia. [29] Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus : [30] et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quae dederat ante larga manu : et abundaverat super reges qui ante eum fuerant.

[31] Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. [32] Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Aegypti, [33] et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. [34] Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos : et mandavit ei de omnibus quae volebat, et de inhabitantibus Judaeam, et Jerusalem : [35] et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israel, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco :

[36] et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. [37] Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo : et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. [38] Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis : [39] et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis. [40] Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.

[41] Et audierunt mercatores regionum nomen eorum : et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae, et terrae alienigenarum. [42] Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum : et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum et consummationem : [43] et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. [44] Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. [45] Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.

[46] Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel. [47] Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua : [48] et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum : [49] et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaraeos, qui impleverant dies, [50] et clamaverunt voce magna in caelum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?

[51] et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem : [52] et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quae cogitant in nos. [53] Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos? [54] Et tubis exclamaverunt voce magna. [55] Et post haec constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.

[56] Et dixit his, qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. [57] Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. [58] Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra : [59] quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum. [60] Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic fiat.

< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 3   next >