Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Demetrius is taken by the king of Persia. Judea flourishes under the government of Simon.

[1] Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. [2] Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos : et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se. [3] Et abiit, et percussit castra Demetrii : et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam. [4] Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quaesivit bona genti suae : et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. [5] Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.

[6] Et dilatavit fines gentis suae, et obtinuit regionem. [7] Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci : et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. [8] Et unusquisque colebat terram suam cum pace : et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. [9] Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli. [10] Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae.

[11] Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna. [12] Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et non erat qui eos terreret. [13] Defecit impugnans eos super terram : reges contriti sunt in diebus illis. [14] Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum : [15] sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.

[16] Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas : et contristati sunt valde. [17] Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea, [18] scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus. [19] Et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatae miserunt : [20] Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judaeorum, fratribus, salutem.

[21] Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac laetitia : et gavisi sumus in introitu eorum. [22] Et scripsimus quae ab eis erant dicta in conciliis populi, sic : Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judaeorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. [23] Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti. [24] Post haec autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus [25] sermones istos, dixerunt : Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus?

[26] restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israel ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis aereis, et posuerunt in titulis in monte Sion. [27] Et hoc est exemplum scripturae : Octavadecima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel, [28] in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt haec : quoniam frequenter facta sunt praelia in regione nostra, [29] Simon autem Mathathiae filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum, et lex : et gloria magna glorificaverunt gentem suam. [30] Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum.

[31] Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. [32] Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suae, et dedit illis stipendia : [33] et munivit civitates Judaeae, et Bethsuram, quae erat in finibus Judaeae, ubi erant arma hostium antea : et posuit illic praesidium viros Judaeos. [34] Et Joppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant : et collocavit illic Judaeos, et quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. [35] Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suae, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.

[36] Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati : [37] et collocavit in ea viros Judaeos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. [38] Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. [39] Secundum haec fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. [40] Audivit enim quod appellati sunt Judaei a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose,

[41] et quia Judaei et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis : [42] et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret praepositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super praesidia : [43] et cura sit illi de sanctis : et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione : et ut operiatur purpura et auro : [44] et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea : [45] qui autem fecerit extra haec, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.

[46] Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista. [47] Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judaeorum, et sacerdotum, et praeesset omnibus. [48] Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri : [49] exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon, et filii ejus.

< previous   1st Book Of Machabees   next >
< previous   Chapter 14   next >