Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04                                

Jonas, repining to see that his prophecy is not fulfilled, is reproved by the type of the ivy.

[1] Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est : [2] et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. [3] Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. [4] Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu? [5] Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.

[6] Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum ( laboraverat enim) : et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna. [7] Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit. [8] Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat : et petivit animae suae ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere. [9] Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem. [10] Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :

[11] et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?

< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 4   next >