Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04                                

Jonas is swallowed up by a great fish: he prayeth with confidence in God; and the fish casteth him out on the dry land.

[1] Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. [2] Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, [3] et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. [4] Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. [5] Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

[6] Circumdederunt me aquae usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. [7] Ad extrema montium descendi; terrae vectes concluserunt me in aeternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. [8] Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. [9] Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. [10] Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quaecumque vovi, reddam pro salute Domino.

[11] Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.

< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 2   next >