Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04                                

Jonas is sent again to preach in Ninive. Upon their fasting and repentance, God recalleth the sentence by which they were to be destroyed.

[1] Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens : [2] Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te. [3] Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. [4] Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. [5] Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.

[6] Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. [7] Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant. [8] Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. [9] Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? [10] Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

< previous   Prophecy Of Jonas (Jonah)   next >
< previous   Chapter 3   next >