Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Kings (1 Samuel)   next >
< previous   Chapter 28   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

The Philistines go out to war against Israel. Saul being forsaken by God, hath recourse to a witch. Samuel appeareth to him.

[1] Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel : dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui. [2] Dixitque David ad Achis : Nunc scies quae facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. [3] Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. [4] Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam : congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe. [5] Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.

[6] Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. [7] Dixitque Saul servis suis : Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor. [8] Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. [9] Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra : quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? [10] Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.

[11] Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi? Qui ait : Samuelem mihi suscita. [12] Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul. [13] Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra. [14] Dixitque ei : Qualis est forma ejus? Quae ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. [15] Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.

[16] Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum? [17] Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David : [18] quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. [19] Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthiim. [20] Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.

[21] Ingressa est itaque mulier illa ad Saul ( conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea : et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. [22] Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. [23] Qui renuit, et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum. [24] Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum : tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, [25] et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.

< previous   1st Book Of Kings (1 Samuel)   next >
< previous   Chapter 28   next >