The canticle of Anna. The wickedness of the sons of Heli: for which they are not duly corrected by their father. A prophecy against the house of Heli.
[1] Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo : dilatatum est os meum super inimicos meos : quia laetata sum in salutari tuo.
[2] Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
[3] Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes : recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes.
[4] Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
[5] Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quae multos habebat filios, infirmata est.
[6] Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.
[7] Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
[8] Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
[9] Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
[10] Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in caelis tonabit : Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.
[11] Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
[12] Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,
[13] neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
[14] et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israeli venientium in Silo.
[15] Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.
[16] Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi.
[17] Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
[18] Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo.
[19] Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
[20] Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
[21] Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
[22] Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli : et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi :
[23] et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?
[24] Nolite, filii mei : non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
[25] Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.
[26] Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
[27] Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Haec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis?
[28] Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
[29] Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei?
[30] Propterea ait Dominus Deus Israel : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
[31] Ecce dies veniunt : et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
[32] Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel : et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
[33] Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit.
[34] Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo.
[35] Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.
[36] Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
|