Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Kings (1 Samuel)   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Saul seeketh David in the wilderness of Engaddi: he goeth into a cave where David hath him in his power.

[1] Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi. [2] Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce, David in deserto est Engaddi. [3] Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petra, quae solis ibicibus perviae sunt. [4] Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant. [5] Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter.

[6] Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. [7] Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. [8] Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. [9] Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit, [10] dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium, David quaerit malum adversum te?

[11] Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. [12] Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea : quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam. [13] Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te. [14] Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te. [15] Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.

[16] Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. [17] Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox haec tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit : [18] dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona : ego autem reddidi tibi mala. [19] Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. [20] Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.

[21] Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel : [22] jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. [23] Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.

< previous   1st Book Of Kings (1 Samuel)   next >
< previous   Chapter 24   next >