DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Kings (1 Samuel) | >
< previous | Chapter 19 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31

Other attempts of Saul upon David's life. He cometh to Samuel. Saul's messengers, and Saul himself prophesy.

[1] Locutus est autem Saul ad Jonatham filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde. [2] Et indicavit Jonathas David dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis. [3] Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum: et quodcumque videro, nuntiabo tibi. [4] Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. [5] Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?

[6] Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. [7] Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. [8] Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. [9] Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. [10] Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.

[11] Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: [12] deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. [13] Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. [14] Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod aegrotaret. [15] Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.

[16] Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. [17] Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. [18] David autem fugiens, salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. [19] Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. [20] Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi.

[21] Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, [22] abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha. [23] Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. [24] Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

< previous | Chapter 19 | next >