Of the evils of the tongue. Of the difference between the earthly and heavenly wisdom.
[1] Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
[2] In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
[3] Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
[4] Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
[5] Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
[6] Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.
[7] Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
[8] linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
[9] In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
[10] Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
[11] Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
[12] Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
[13] Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
[14] Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
[15] non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
[16] Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
[17] Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
[18] Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.
|