The evils that flow from yielding to concupiscence and being friends to this world. Admonitions against pride, detraction and the like.
[1] Unde bella et lites in vobis? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
[2] concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
[3] Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
[4] Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
[5] An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
[6] majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
[7] Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
[8] Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
[9] Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem.
[10] Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
[11] Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
[12] Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
[13] Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
[14] qui ignoratis quid erit in crastino.
[15] Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
[16] Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
[17] Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
|