Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05                              

He gives thanks to God for the benefit of our being called to the true faith and to eternal life, into which we are to enter by many tribulations. He exhorts to holiness of life, considering the holiness of God and our redemption by the blood of Christ.

[1] Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae, [2] secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. [3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, [4] in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, [5] qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

[6] In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : [7] ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro ( quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi : [8] quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata : [9] reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum. [10] De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :

[11] scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias : [12] quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere. [13] Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi : [14] quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis : [15] sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :

[16] quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. [17] Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. [18] Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis : [19] sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati : [20] praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

[21] qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo : [22] animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius : [23] renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum : [24] quia omnis caro ut foenum : et omnis gloria ejus tamquam flos foeni : exaruit foenum, et flos ejus decidit. [25] Verbum autem Domini manet in aeternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 1   next >