Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint James   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05                              

A woe to the rich that oppress the poor. Exhortations to patience and to avoid swearing. Of the anointing the sick, confession of sins and fervour in prayer.

[1] Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. [2] Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. [3] Aurum et argentum vestrum aeruginavit : et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. [4] Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. [5] Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.

[6] Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis. [7] Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. [8] Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit. [9] Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. [10] Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.

[11] Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. [12] Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis. [13] Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat. [14] Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : [15] et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.

[16] Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua. [17] Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. [18] Et rursum oravit : et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. [19] Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum : [20] scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

< previous   Epistle Of Saint James   next >
< previous   Chapter 5   next >