Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint James   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05                              

Against respect of persons. The danger of transgressing one point of the law. Faith is dead without works.

[1] Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. [2] Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, [3] et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum : [4] nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? [5] Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

[6] vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? [7] nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? [8] Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis : [9] si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. [10] Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

[11] Qui enim dixit : Non moechaberis, dixit et : Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. [12] Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. [13] Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium. [14] Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? [15] Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

[16] dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit? [17] Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. [18] Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. [19] Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et daemones credunt, et contremiscunt. [20] Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

[21] Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? [22] Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est? [23] Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. [24] Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? [25] Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?

[26] Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

< previous   Epistle Of Saint James   next >
< previous   Chapter 2   next >